Travesura editorial por Nicola Lococo

por Nicola Lococo
06/02/2021 – "Ya está a la venta con una portada muy chuli que os adjunto, una travesura editorial que tenía en mente sacar a la luz desde hace años SENTENTIAE IN LUDUM LATRUNCULORUM cuyos datos de interés reflejo a continuación", nos escribe el autor del libro, Nicola Lococo. Nos ha enviado un extracto como aperetivo. (¿Quod erat demonstrandum?) | Imagen: portada del libro

ChessBase 16 - Mega package Edition 2021 ChessBase 16 - Mega package Edition 2021

Ideas nuevas, análisis precisos, y entrenamiento a medida. ChessBase es la base de datos de ajedrez particular de referencia en todo el mundo. Aprenda, disfrute y mejore su juego. Cualquier ajedrecista con ambiciones, desde el Campeón del Mundo hasta los jugadores de club o los amigos ajedrecistas aficionados, trabajan con esta herramienta.

Más...

Y ahora os dejo de aperitivo parte de su contenido aparecido en mi blog TXIKI XAKE cuya entrada ha causado sensación con miles de entradas provenientes de todo el mundo. 

Iam quinque et triginta fere annos, nullo spatio temporis interposito, scholas tradidi ludi illius latrunculorum, in quibus scholis occasiones haud raro arripiebam sententias notas proferendi lusorum in tabulis latrunculariis probatissimorum eo animo, ut lectionem corroborarem in discipulis, medullam doctrinae adhaererem menti discipulorum, scholae acumen tollerem, iucundiorem efficerem praeceptum obscurum, animum mouerem auditorum eorumque curiositatem excitarem, immo eos impellerem ad risum uel ad mirationem.

Huc enim tendunt praesertim sententiae, aphorismi, aurea dicta ac memorabilia, aut quacumque uoce utamur illis sapientiae momentis significandis, ex usu quidem ortis; quoas si magister recte usurpauerit, semina doctrinae in scholis suis sparget, cuius lux, tot coloribus ornata, memoriae adhaerebitur discipulorum, qui annis labentibus animo uoluent praecepta breuibus sententiis permixta.

Cum breui animaduertissem sententias, prout a discipulis experiebar, partes haud paruas agere posse in arte docendi, me dedi studio sententias in ludum latrunculorum colligendi, quae multis uariisque enchiridiis continebantur, ut dicta collectanea conscriberem, non propter eorum copiam, quin immo propter ingenii acumen ac subtilitatem. Cui thesauro conueniret et amicorum cogitationes inscriptu dignas et consilia a me ex tempore in scholis excogitata: quibus exceptis, ecce, beneuole lector, «Sententiae in ludum latrunculorum».

Quae sententiae ex studio efflorescunt Antiquitatis auctoribusque classicis in tribus fundamentis iaciendis, quibus nititur mens humana, ut puta VIS, PVLCHRITVDO, SAPIENTIA. Vis in exhortando, ne in obliuionem ueniant praecepta; pulchritudo in tradendo, ut mens in obseruando gaudeat; sapientia, ut animus progrediatur.

In regionibus enim quae ad occidentem spectant, Latinitas uestigia plurimum impressit in alias prouincias auxilio scriptorum probatissimorum, Iulii scilicet Caesaris, Ciceronis, Horatii, Vergilii, e quorum monumentis multae exhaustae sunt sententiae. In honorem igitur linguae, quae per saecula placita hominum tradita sunt cuiusque studium ac usus conuenit indoli ac consuetudini Europaeae, auctor et editor ausi sumus in hoc discrimine temporum edere in lucem opus indicem Latinum Latinamque praefationem continens, quippe quae lingua, nostro saltem animo uiua, optime omnium praestare possit Europae congregandae.

In mole denique huius laboris Latine saeculo xxi conficiendi, gratias agimus plurimas Villelmo Cintas, sine cuius studio interpretandi nunquam hoc opus apparuisset. 

Título: Sententiae in ludum lantruculorum.  

Autor: Nicola Lococo.  

Editorial: Peón espía. 

N1 de páginas: 112 páginas.  

ISBN: 9788412149128.  

PvP: 9 € gastos de envío incluidos en España. 

Para adquirir ejemplares dirigirse a: https://lalogicadelajedrez.wordpress.com/  

 


Nicola Lococo, filósofo y teólogo, escritor, ensayista y articulista, con más de veinte obras y 2000 artículos publicados sobre filosofía, ciencia, masonería, historia. Gestiona el blog Txiki Xake (Pequeño Ajedrez en euskera) y tiene un blog de ajedrez en el Deia.